Hortus
Quisnam adeo, mortale genus, praecordia versat:
Heu Palmae, Laurique furor, vel simplicis Herbae!
Arbor ut indomitos ornet vix una labores;
Tempora nec foliis praecingat tota maglignis.
Dum simud implexi, tranquillae ad ferta Quiaetis,
Omnigeni coeunt Flores, integraque Sylva.
Alma Quies, teneo te! & te Germana Quietis
Simplicitas! Vos ergo diu per Templa, per urbes,
Quaesivi, Regum perque alta Palatia frustra.
Sed vos Hotrorum per opaca siluentia longe
Celarant Plantae virides, & concolor Umbra.
O! mibi si vestros liceat violasse recessus.
Erranti, lasso, & vitae melioris anhelo,
Municipem servate novum, votoque potitum,
Frondosae Cives optate in florea Regna.
Me quoque, vos Musae, &, te conscie testor Apollo,
Non Armenta juvant hominum, Circique boatus,
Mugitusve Fori; sed me Penetralia veris,
Horroresque trahunt muti, & Consortia sola.
Virgineae quem non suspendit Gratia formae?
Quam candore Nives vincentum, Ostrumque rubore,
Vestra tamen viridis superet (me judice) Virtus.
Nec foliis certare Comae, nec Brachia ramis,
Nec possint tremulos voces aequare susurros.
Ah quoties saevos vidi (quis credat?) Amantes
Sculpentes Dominae potiori in cortice nomen?
Nec puduit truncis inscribere vulnera sacris.
Ast Ego, si vestras unquam temeravero stirpes,
Nulla Neaera, Chloe, Faustina, Corynna, legetur:
In proprio sed quaeque libro signabitur Arbos.
O charae Platanus, Cyparissus, Populus, Ulnus!
Hic Amor, exutis crepidatus inambulat alis,
Enerves arcus & stridula tela reponens,
Invertitque faces, nec se cupit usque timeri;
Aut experrectus jacet, indormitque pharetrae;
Non auditurus quanquam Cytherea vocarit;
Nequitias referuut nec somnia vana priores.
Laetantur Superi, defervescente Tyranno,
Et licet experti toties Nymphasque Deasque,
Arbore nunc melius potiuntur quisque cupita.
Jupiter annosam, neglecta conjuge, Quercum
Deperit; baud alia doluit sic pellice. Juno.
Lemniacum temerant vestigia nulla Cubile,
Nic Veneris Mavors meminit si Fraxinus adsit.
Formosae pressit Daphnes vestigia Phaebus
Ut fieret Laurus; sed nil quaesiverat ultra.
Capripes & peteret quod Pan Syringa fugacem,
Hoc erat ut Calamum posset reperire Sonorum.
Note: Desunt multa. Nec tu, Opisex horti, grato sine carmine abibis:
Qui brevibus plantis, & laeto flore, notasti
Crescentes horas, atque intervalla diei.
Sol ibi candidior fragrantia Signa pererrat;
Proque truci Tauro, stricto pro forcipe Cancri,
Securis violaeque rosaeque allabitur umbris.
Sedula quin & Apis, mellito intenta labori,
Horologo sua pensa thymo Signare videtur.
Temporis O suaves lapsus! O Otia sana!
O Herbis dignae numerari & Floribus Horae!